|
|
|
DOCUMENTO: |
o0201079.029a | vedi immagine |
|
I. Trascrizione testo e dati essenziali |
|
DATA:
|
1421 ottobre 3 |
REGESTO:
|
Balia a un operaio per finire un'allogagione di macigni per il legame della cupola maggiore.
|
FONTE:
|
AOSMF |
II 1 79 |
c. 29 |
a |
deliberazioni |
|
TESTO:
|
Item intellecto qualiter in anno proxime predicto fuit facta certa locatio Meo Cecchini de Settignano, Nanni Benozi et certis eorum sociis simul ad fodiendum in cava Trassinarie sive Vincigliate et conducendum ad Operam certam quantitatem lapidum macigni pro ligamine cupole maioris dicte ecclesie pro certo pretio et pactis de quibus et prout constat in scripturis tunc rogatis per me Dinum notarium infrascriptum; et qualiter prout asserunt a dicta conducta liberari vellent et absolvi de gratia singulari; et intellecto etiam qualiter ipsa Opera non indiget de complemento ipsius conducte, cum aliunde prout opportuit providit, et quod nullum dapnum sequitur ipsi Opere ipsam conductam finiri, et ipsis conductoribus prout asserunt comodum sequitur et gratiam, deliberaverunt atque commiserunt prudenti viro Simoni Filippi domini Leonardi de Strozis eorum consocio praticandi cum ipsis(1) Meo et sociis conductoribus et cum eis super ipsa conducta paciscendi et quecumque pacta faciendi et etiam si sibi videbitur utile vel sine dapno Opere ipsam conductam finiendi et liberandi et ab eisdem conductoribus finem pro Opera similiter faciendi et generaliter in predictis concludendi et firmandi que sibi videbitur utilice(2) vel opportunum, et quod per eum praticatum fuerit et conclusum super predictis cum ipsis conductoribus executionem totaliter mereatur et habeat, et propterea etiam stantiandi eisdem conductoribus omnem quantitatem eis debitam usque in presentem diem sub nomine totius officii prelibati.
|
|
NOTE: |
1 Desinenza corretta.
2 Così nel testo.
|
Trascrizione:
|
gb
|
|
II. Analisi del documento | |
Indici |
|
NOMI E QUALIFICHE:
|
Meo di Cecchino da Settignano
- conduttore di pietre
Nanni di Benozzo
- conduttore di pietre
- compagni di Meo di Cecchino e di Nanni di Benozzo conduttori di pietre
Dino
- notaio dell'Opera
Simone di Filippo di messer Leonardo Strozzi
- operaio
|
LUOGHI:
|
Vincigliata, Trassinaia
|
Ricerca guidata |
|
PERSONALE:
|
altre menz. - interni |
|
|
DESTINAZIONI:
|
Duomo - cupola/tamburo |
cupola maggiore - legame con pietre |
|
cave |
|
|
OGGETTI:
|
catene |
|
elementi architetton. |
|
|
MATERIALI:
|
acquisti - lapidei |
macigno, pietre - allogagione |
|
altre menz. - lapidei |
macigno, pietre - fine di allogagione |
|
|
Analisi:
|
gb
|