|
|
|
|
DOCUMENT: |
o0201076.025b | view image |
|
I. Transcription of text and essential data |
|
DATE:
|
1419 ottobre 30 |
SUMMARY:
|
Prohibition to demand payment for debt of pardons of forced loans because of preceding dotal rights.
|
SOURCE:
|
AOSMF |
II 1 76 |
c. 25 |
b |
resolutions |
|
TEXT:
|
Item quod domina Francisca uxor olim Georgii Zanobii Guerini non gravetur pro debito gratiarum prestantiarum dicti olim Georgii in persona vel super bonis que ipsa cepit in pagamentum pro suis dotibus et seu pro parte suarum dotium, quia ipsa bona fuerunt prius dicte domine pro dotibus suprascriptis obligata quam dicto Operi; dos enim fuit confessata de mense ianuarii 1395 et prestantie super quibus facta fuit gratia fuerunt incamerate in 1397 et in 1399 etc.; bona vero per dictam dominam apprehensa(1) pro parte dictarum suarum dotium et que gravari non possunt sunt ista, videlicet:
|
Unum podere cum domo pro domino et laboratore, loggia, area, curia, furno, porcile, canalibus et strettoio, vicu cum terris laboratis, vineatis et olivatis et cum aliis arboribus fructiferis et non fructiferis positum in comitatu Florentie in populo Sancti Micaelis a Castello, loco dicto al Ponte a Castello, quibus omnibus a primo via, a II Pieri Amadoris, a III fossatum, a IIII Georgii Aldobrandini;
|
Item unum aliud petium terre vineate et olivate et cum aliis arboribus pertinentem(2) ad dictum podere positum in dicto populo et loco, cui a I via, a II strata publica, a III et a IIII Zanobii de Agolantibus, infra predictos confines vel alios si qui forent plures aut veriores.
|
Que(3) omnia et singula bona data et assignata fuerunt eidem domine et seu alii pro ea in pagamentum per iudicem collateralem domini Potestati Communis Florentie die XIII aprilis 1401 etc.
|
Et quod sic immarginetur dicta partita in qua est descriptus debitor dictuspGeorgius etc.
|
|
NOTES: |
1 Con segno di abbreviazione per "-m" finale.
2 Parola abbreviata così nel testo per "pertinens".
3 Preceduto da "super" depennato.
|
Transcription:
|
gb
|
|
II. Analysis of document | |
Indices |
|
NAMES AND ROLES:
|
Francesca vedova di Giorgio di Zanobi di Guerrino, monna
- debitrice
Giorgio di Zanobi di Guerrino
- debitore
Piero d'Amadore
Giorgio d'Aldobrandino
Zanobi Agolanti
- giudice collaterale del Podestà
|
PLACES:
|
Castello, San Michele
Castello, località Ponte
|
INSTITUTIONS:
|
popolo di San Michele a Castello
Comune di Firenze
|
Guided research |
|
FINANCES:
|
graces - forced loans |
|
|
References |
|
CHRONOLOGICAL:
|
1396/7 gennaio |
|
1397 |
|
1399 |
|
1401 aprile 13 |
Analysis:
|
gb
|
|