Prefati operarii invicem in loco eorum residentie more solito in sufficienti numero congregati, absente tamen Micchaele de Riccialbanis eorum collega, premisso et facto inter eos solepni et secreto scruptinio ad fabas nigras et albas et obtento partito secundum formam ordinamentorum providerunt, deliberaverunt atque licentiam concesserunt et terminum fecerunt:
|
Potestarie(1) et hominibus Pontis Sacchi vallis Rassine districtus Pisarum comitatus Florentie debitoribus dicte Opere pro resto gabelle bonorum et aliis causis in florenis viginti quinque auri vel circa ad solvendum ipsam quantitatem hinc ad per totum mensem maii proxime futuri, nec interim possint realiter vel personaliter conveniri.
|
Communi Palarie et eius hominibus et personis debitoribus dicte Opere pluribus causis in florenis triginta auri vel circa ad solvendum ipsam quantitatem hinc ad per totum mensem maii proxime futuri, nec interim gravari possint vel quomodolibet conveniri.
|
Potestarie(2) Pecciolis vallis Ere et eius hominibus et personis debitoribus dicte Opere pro resto gabelle bonorum in florenis trecentis vel circa ad solvendum de ipsa quantitate florenos quinquaginta auri hinc ad per totum mensem maii proxime futuri, alios florenos quinquaginta hinc ad per totum mensem iunii proxime futuri, residuum vero hinc ad per totum mensem iulii proxime futuri; et sic observando ulterius non graventur; et in quocumque termino defecerint, pro(3) quantitate restante possint realiter et personaliter conveniri.
|
Et quod pro eorum parte scribatur lictera Potestate Pecciolis continens quod ad petitionem sindicorum et officialium dicte Potestarie et seu eorum camerarii cogat et gravet realiter et personaliter quoscumque in dicta Potestaria bona habentes et seu habuerunt quibus imposita fuit gabella pro bonis tunc in ipsa Potestaria existentibus pro quibus ad presens ipsa Potestaria gravatur ad solvendum quantitatem gabelle respectu eius bonorum sibi impositorum; et quantitatem exigendam pervenire faciat in manibus talis camerarii, qui quantitatem exigendam ferat et solvat camerario dicte Opere et non alteri et sibi de dirictu suo satisfieri faciant secundum eius ordinamenta, facta per eum exactione(4) et non primo.
|
Et quicumque allegaret a dictis gabellis fore exemptum vel non teneri assignet terminum a dicto per eundum coram operariis congruum ad producendum iura sua iustitiam recepturus.
|