space Studies
italian
english
space Sources Dates Indices Topics1 Topics2 Reference Texts
DOCUMENT: o0201080.020aview image  
I. Transcription of text and essential data
stairDATE: stair1421/2 marzo 17
stairSUMMARY: stairTerm of payment for debt for the gabelle on persons to the communes of the Podesteria of Anghiari.
SOURCE:
AOSMF stairII 1 80 stairc. 20-20v a resolutions
stairTITLE: stairCommunium Potestarie(1) Anglarii
stairTEXT:
    Item intellecto qualiter tempore quo imposite fuerunt nove gabelle inter alia fuit imposita gabella que dicta fuit delle bocche sive del macinato pro tempore trium annorum de mense novembris anni MCCCCXIII initiatorum et pro dicta gabella pro bocchis solvere debentibus imposita fuit communibus de Potestaria Anglarii de quibus infra particulariter mentio fiet quantitas in totum inter omnia librarum ottingentarum viginti otto soldorum duodecim f.p. pro anno quolibet, postea vero facta detractione quarte partis respecta habentes soldos tres extimi vel maiorem quantitatem reducta ad quantitatem librarum sexcentarum viginti VIII soldorum novem; et quod quantitas pro anno primo dictorum trium debita reperitur secundum quantitatem diminutam integre persoluta; et pro annis secundo et tertio ipsa communia debitricia restare in quantitate librarum mille ducentarum(2) quadraginta duarum soldorum decem otto; et intellecto qualiter ipsa communia debitricia sunt tante quantitatis quia putaverunt comprehendi in gratia remotionis dicte gabelle pro secundo et tertio anno facte in fine dicti primi anni in qua vere comprehensa fuere solum et dumtaxat communia et loca comitatus supportantia extimum ordinarium comitatus incameratum in Camera Communis Florentie et non alia ullo modo et inter que ipsa communia comprehensa non sunt; et intellecto qualiter quantitates solvi restantes pro dictis gabellis fuerunt dicte Opere iam sunt plures anni elapsi per auctoritatem habentes adiudicate; et intellecto de paupertate hominum et personarum communium predictorum et qualiter gratiam indigent de termino longiori; et intellecto ser Francisco Simucci de Anglario ambaxiatore et sindico dictorum communium asserente et confitente dictum debitum et quantitatem esse verum et solvi debere, volentes ipsam quantitatem exigere et etiam impotentie ipsorum communium compati et prout iustum fore crediderunt providere, premisso et facto inter eos scruptinio et obtento partito ut supra vigore auctoritatis eisdem competentis et omni modo etc. providerunt, ordinaverunt et deliberaverunt quod dicta Potestaria Anglarii et eius communia predicta et infrascripta possint, teneantur et debeant de ipsa quantitate librarum MCCXLII soldorum XVIII in dictis duobus annis debita dare et solvere dicte Opere et seu camerario ipsius Opere pro ipsa Opera recipienti quolibet //anno futuro hodie initiando libras centum quinqueginta f.p. usque quo integre dicte Opere solverint et satisfecerint de tota ipsa quantitate librarum MCCXLII soldorum XVIII; et ad sic solvendum in dicti terminis et temporibus et modo et forma predictis ipsis communibus et Potestarie terminum statuerunt et sic observando in solutionibus predictis ad maiorem quantitatem solvendam annuatim minime cogi vel conveniri possint nec etiam alius vel alii pro eis ullo modo capi vel gravari.
    Eo quoque in predictis addito et expresse apposito quod in quocumque termino defecerit ipsa communia solutionem facere de dictis libris CL pro anno intelligatur et sit benefitium et gratiam dicti termini pro tempore tunc futuro et quantitate restante totaliter revocatum, cassum et anullatum et pro omni quantitate restante post defectum possint et debeant realiter et personaliter conveniri, non obstantibus supradictis; presente dicto ser Francisco sindico et mandatario predicto et predictis consentiente et ratificante.
    Communia Potestarie predicte sunt hec, videlicet:
    Commune seu terra Anglarii,
    Commune Sorci,
    Commune Pianetti,
    Commune Montis Agutelli,
    Commune Cellis et Castillionis Brandegli,
    Commune Carciani et
    Commune Toppoli.
NOTES: 1 Segue depennato "ple-".
2 Segue depennato "viginti quattuor".
Transcription: gb
II. Analysis of document
Indices
stairNAMES AND ROLES: stairFrancesco di Simuccio da stairAnghiari  - stairambasciatore e sindaco
stairPLACES: stairAnghiari
stairSorci
stairPianetto
stairMonte Agutello
stairCelle
stairCastiglione Brandeglio
stairCarciano
stairToppoli
stairINSTITUTIONS: stairPodesteria di Anghiari
stairCamera del Comune di Firenze
stairComune di Anghiari
stairComune di Sorci
stairComune di Pianetto
stairComune di Monte Agutello
stairComune di Celle
stairComune di Castiglione Brandeglio
stairComune di Carciano
stairComune di Toppoli
Guided research
stairFINANCES:
stairgabelle - milling
bocche
References
stairCHRONOLOGICAL: 1413
Analysis: ls
top of page left Code right left Date right Return Help Contact home
© 2015 Opera di Santa Maria del Fiore