Item prefati operarii simili modo et forma considerantes introytum et exitum dicte Opere et maximam expensam quam prefata Opera de proximo facere tenetur in edifitio magne cupole, et quam maximum dedecus et dampnum prefate Opere redundaret facere expensas que per prelibatam Operam satisfieri non valeret, et considerantes super predictis consilium eis exibitum per Filippum ser Brunelleschi electum ad providendum dictum edifitium cupole et per Batistam Antonii caputmagistrum dicte Opere, per quod in effectum exposuerunt ac consulerunt necessarium esse ad hec ut possit dari complementum dicte cupole ut per totum Populum florentinum optatur de serere certas alias expensas dicte Opere, videlicet expensas magistrorum qui numero necessario sunt plures viginti quinque, expensas charradorum qui ad presens possunt dimicti et plures alias verbotenus per eos narratas, hortantesque predictum edifitium cupole ad finem perduci et eidem complementum exibere et tales expensas facere que per prefatam Operam possint supportari, habito inter eos et una cum dictis Filippo et Batista maturo consilio(1) capsaverunt et removerunt a prefata Opera infrascriptos magistros tamquam minus utiles prefate Opere, et quod elapsa presenti edopmoda(2) in qua voluerint dictos magistros ut huccusque fecerunt posse laborare in dicta Opera et chava Trassinarie deinceps nullo(3) modo(4) ad petitionem dicte Opere laborare possint(5) et per eorum(6) scribanum Opere possint scribi nec micti ad librum nec per eorum camerarium quoquo modo solvi; quorum quidem nomina sunt hec, videlicet:
|
Iustum Chechi(7)
|
Francischum Iohannis
|
Nardum Ciulli
|
Pierum Guardini
|
Vierium Guidonis
|
Marchionnem Pasquini
|
Iulianum Nannis
|
Vannem Stefani
|
Papium Mei
|
Renzum Stefani
|
Blaxeum Segne
|
Leonardum Iacobi il Piottola
|
Benedictum Marchionnis
|
Iustum Dominici
|
Iustum Pacis
|
Iohannem Iusti
|
Nencium Mecheri
|
Niccolaum Antonii il Ninna
|
Cennem Dominici
|
Salvadorem Pieri
|
Iohannem Naldini Giotto
|
Noe Pieri
|
Iacobum Antonii
|
Chelem Stefani
|
Pierum Fancielli
|
quibus quidem magistris prefati operarii fecerunt infrascripta salaria pro eo tempore quo laboraverunt ad petitionem dicte Opere, videlicet a die primo presentis mensis aprilis citra et pro eo tempore quo laborabunt ad petitionem dicte Opere,(8) videlicet per totam diem quartam mensis maii proxime futuri et non ultra vel aliter. Et quod camerarius dicte Opere sine aliquo eius preiudicio et dampno ad rationem predictam et infrascriptam possit solvere, videlicet:
|
Iusto Chechi soldos sedecim denarios decem f.p.
|
s. XVI d. X
|
Francischo Iohannis soldos decem otto denarios duos f.p.
|
s. XVIII d. II
|
Nardo Ciulli soldos quattuordecim denarios otto f.p.
|
s. XIIII d. VIII
|
Piero Guardini soldos quindecim denarios quattuor
|
s. XV d. IIII
|
Vierio Guidonis soldos quindecim denarios duos f.p.
|
s. XV d. II
|
Marchioni Pasquini soldos quattuordecim denarios otto
|
s. XIIII d. VIII
|
Iuliano Nannis soldos quindecim f.p.
|
s. XV
|
Vanni Stefani soldos quattuordecim denarios duos
|
s. XIIII d. II
|
Papio Pieri soldos tredecim denarios sex f.p.
|
s. XIII d. VI
|
Renzo Stefani soldos quattuordecim denarios duos
|
s. XIIII d. II
|
Blaxeo Segne soldos duodecim denarios sex f.p.
|
s. XII d. VI
|
Leonardo Iacobi Piottola soldos tredecim denarios duos
|
s. XIII d. II
|
Benedicto Marchionnis soldos quattuordecim denarios duos
|
s. XIIII d. II
|
Iusto Dominici soldos duodecim denarios otto f.p.
|
s. XII d. VIII
|
Iusto Pacis soldos tredecim
|
s. XIII
|
Iohanni Iusti soldos duodecim denarios decem
|
s. XII d. X
|
Nencio Mecheri soldos duodecim f.p.
|
s. XII
|
Niccolao Antonii il Ninna soldos otto denarios otto
|
s. VIII d. VIII
|
Cenni Dominici soldos quattuor denarios otto f.p.
|
s. IIII d. VIII
|
Salvadori Pieri soldos decem septem denarios otto
|
s. XVII d. VIII
|
Iohanni Naldini Giotto soldos duodecim denarios settem
|
s. XII d. VII
|
Noe Pieri soldos quattuordecim denarios duos f.p.
|
s. XIIII d. II
|
Iacobo Antonii soldos quattuordecim denarios settem f.p.
|
s. XIIII d. VII
|
Cheli Stefani soldos tredecim
|
s. XIII
|
Piero Fancielli soldos decem denarios sex f.p.
|
s. X d. VI
|