Item eligerunt omnes et singulos infrascriptos in eorum et eorum officii nuntios et exactores pro tempori ad eorum et eorum subcessorum in dicto officio beneplacitum duraturo absque tamen salario et dummodo ydonee fideiubeant et satisdent. Et quorum nomina sunt ista videlicet:
|
Nannes Iacobi alias Palmella:(1) die secunda martii fideiussit Nannes Manetti Struffe etc.
|
Angelinus Matteuzzi: die 17 februarii fideiussit pro eo Bartolus Dominici Bartolini etc.
|
Silvestrus Iacobi: die XII dicti mensis ianuarii dictus Silvester constitutus etc. promisit etc. iuravit. Pro quo et suis precibus et mandatis Zanobius Iohannis de Pino fideiussit etc.
|
Ambroxius Niccolai: die septima dicti mensis ianuarii dictus Ambroxius constitutus etc. promisit etc. iuravit. Pro quo et suis precibus et mandatis Monte Antonii Montis tortor sirici populi Santi Laurentii de Florentia fideiussit etc.
|
Paperinus: die septima dicti mensis ianuarii dictus Paperinus constitutus etc. promisit etc. iuravit etc. Pro quo et eius precibus et mandatis Pierus Francisci textor drapporum populi Santi Laurentii de Florentia fideiussit etc.
|
Antonius Berti: die 17 februarii dictus Antonius constitutus personaliter etc. promisit etc. iuravit etc. Pro quo et eius precibus et mandatis Bartolus Dominici Bartolini fideiussit etc.
|
Iohannes Guidonis alias Lasagna: die XI mensis februarii dicti anni dictus Iohannes constitutus etc. promisit etc. iuravit etc. Pro quo et suis precibus et mandatis Antonius Ramondi sutor fideiussit etc. promictens etc. obligans etc. renumptians etc.
|
Orlandinus(2):
|
Dominicus Segne alias Fermalpunto(3):
|